De praefationibus Sallustianis. De indice bibliographico

Opus legere inspicere eoque gaudere iuvat, sane, sed etiam doctrina amplificandast per oculos aliorum, qui de Sallustio scripserunt. Velim igitur vos rogare, ut hunc indicem bibliographicum pervolutetis. Neque est mehercle silva densa atque aspera, immo decem tantum indicavi opera, quae praestabit legere his proximis diebus: La Penna, von Albrecht, Vallaurius… viri quidem doctissimi qui operam dederunt Sallustio eiusque nodos extricarunt omnes. Si quis vestrum plures voluerit laudationes, me adibit. Ceterum, diebus festis perfectis, mihi dabitis responsa ad interrogata quae inferius apposui: de praefationibus Sallustianis, alioquin iucundissimis!

Albrecht, M. von, Master of Roman Prose, From Cato to Apuleius, trad. ingl. N.Adkin, 1989

Albrecht, M. von, Historia de la literatura latina, Barcelona 1997

Ciruelo, J., Salustio: política e historiografía, Barcelona 1973

Hinojo, G., “Salustio” en Codoñer, C., Historia de la literatura latina, Madrid 1997, p. 280-292

Kraus, C.S. & Woodman, A.J., Latin Historians, Oxford 1997

La Penna, A., Sallustio e la “rivoluzione” romana, Milán 1968

McGushin, P., C. Sallustius Crispus. Bellum Catilinae. A Commentary, Lugduni Batavorum 1977

Segura Munguía, S., C.Salustio Crispo: Bellum Iugurthinum, Texto latino, estudio literario y notas, Madrid 1957

Syme, R., Sallust, Berkeley 1964

Vallaurii, Th., Historia critica litterarum latinarum, Augustae Taurinorum 1860 (https://books.google.it/books?id=aCIWAAAAYAAJ&dq=Historia%20critica%20litterarum%20Latinarum&pg=PA3#v=onepage&q&f=false)

 Responde ad interrogata:

 1. Lege praefationes Sallustii in Bello Catilinario et Bello Iugurthino. Scribe earum summarium.

 2. Quem ad finem scripsit Sallustius Bellum Iugurthinum?

 3. Saepe disserit de ambitione et corruptelis populi Romani. Distatne multum vita Sallustii a consiliis, quibus aspersit opus suum?

Publicado en General | Deja un comentario

Largiundo… ambiundo… De exercitiis et periodis hypotheticis

Denuo Sallustius nos docet de animis hominum in gratiam et favorem commutandis… ex maxumā invidiā! Quopacto? Pecuniā, muneribus, auro. Sic tansit, ut aiunt, gloria mundi. Iugurtha enim praecipit legatis, legati senatores corruptos muneribus explent, qui postremo in senatu nituntur ne gravius in Iugurtham consulatur… Neque videtur Iugurtha verbis illis Scipionis obtemperare… “periculose a paucis emi quod multorum esset”. Ecce vobis paravi exercitia in capitulum XIII, ut moris est, de re, de vocabulis, de Sallustii proprietatibus scribendi, cet. Ceterum en habetis adminiculum vel adumbrationem brevissimam PERIODORVM HYPOTHETICARVM, quam nuper aliis exemplis auximus in scholis. Vt diximus, enchiridia inspicite, quae paulo inferius olim indicavimus, nam Anglice, Hispanice, Gallice dilucide monstratur Syntaxis Latina.

Publicado en General | Deja un comentario

Quid Romani de Numidis?

Ecce, discipuli, locos subiciam quos Lunae die aggrediemur. Agitur de discrimine in quo, mortuo Micipsa, versabatur Hiempsal propter Iugurthae iram. Sed quid Romani de Numidis? Quid senatus? Quid de largitione de qua monuerat Scipio Iugurtham?

Publicado en General | Deja un comentario

Verba cum rebus coniungamus

Multa novissume fecimus eaque de vocabulis, de sintaxi, de dictionibus, de structuris, de genere scribendi… Neque ullum vestrum fugit nos haud semel REM ipsam attigisse, nam quid absurdius quam Sallustium aggredi quin rem tractemus? Nonne sunt verba cum rebus coniungenda? Nonne nos alloquitur Sallustius, praeterquam quod dicit de bello? Quid dixit de amicitia? Quid exaravit de virtute? Quidnam de bono honestoque? Tractemus grammaticam, tractemus quoque rem. Itaque, ut hodie diximus in scholis, vos moneo obtestorque uti ex proximis sententiis, quas legimus, depromatis tres atque bini disputetis de re quam Sallustius attingit in opere suo. Aperite quid censeatis, utrum quando etiam vos haec experti sitis, utrum Sallustio consentiatis necne… Lunae proximo die, qui dies erit XIII, rogabo uti mihi praebeatis vestram exercitationem scribendi, quam quidem iam aveo legere.

  1. Cum omnis gloriā anteiret, omnibus tamen carus ese (cap. VI) / gloriā invidiam vicisti (cap. X)
  2. Plurimum facere, minimum ipse de se loqui (cap. VI)
  3. Proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentiā timorem, alterum ex audaciā temeritatem afferre plerumque solet (cap. VII)
  4. Romae omnia venalia ese (cap. VIII)
  5. En habes virum dignum te atque avo suo Massinissa (cap. IX)
  6. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur (cap. X)
  7. Nam concordiā parvae res crescunt, discordiā maximae dilabuntur (cap. X)
  8. In omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur (cap. X)
Publicado en General | Deja un comentario

Primum Latine balbutire, dein Latine loqui

Capitulum VII BELLI IVGVRTHINI rimati sumus nuper in scholis. Ecce exercitia Iovis die proximo corrigenda. In quibus quaestiones reperietis de grammatica, de vocabulis, de re ipsa, de genere scribendi Sallustii… Multa enim sunt, nam locupletissimus est Sallustius auctor! Ceterum laudo discipulas discipulosque qui saepius in dies Latine respondent et Latine audent loqui et scribere. Comenium igitur sequamur: primum Latine balbutire, dein Latine loqui!

Resultado de imagen de comenius

Publicado en General | 1 comentario

A facillimis ordiamur! First Latin Reader

Haud semel discipuli vel amici, cupidi auctores Latine expedite legendi, me interrogaverunt unde ingrediantur. Non agitur me dius fidius de Horatio ab initio legendo sine ulla difficultate! Ipse saepe consisto, dum Góngora Hispanum vel Quevedo lego. Quin a facillimis ordiamur? Quin aggrediamur fabulas faciles, dein difficiliores, denique auctores? Cur semper-identidem-nonnisi convertimus? Si semper convertimus, periti fimus convertendi, non legendi, neque umquam legemus, nisi primum converterimus: semper egebimus conversione. Quando legemus, sic exercitati neque ullo alio modo, orationem Ciceronis, comoediam Plautinam, epistulam Senecae, nisi in lingua vulgari? Multa nunc praetermittam, ne sim taediosus. Iustus Bailey nuper dilucide explanavit Anglice. Convertere non est legere. Atque Lingua Latina sane legi potest. Qua de causa non abs re mihi videtur vobis vehementer suadere ut LEGATIS (non dixi mehercle “convertatis”) fabulas rerum gestarum Romanarum in libro First Latin Reader. Legite, legite, legite. Iuvabit, quod sane plerasque fabulas fortasse novistis (agitur enim de rebus gestis Romanis). Magno auxilio erit vobis!

Publicado en General | Deja un comentario

Plurimum facere, minimum ipse de se loqui

Ecce Exercitia capituli VI Belli Iugurthini, quae exercitia syntaxim complectuntur, quaestiones de loco ipso atque usum vocabulorum quibus Sallustius utitur. Quae omnia nuper in scholis tractavimus. Atque placet perpendere utrum prosit plerumque de nobis ipsis loqui an potius plurimum facere, namque hanc virturtem Iugurthae Sallustius effert: plurimum facere, minimum ipse de se loqui

Publicado en General | Deja un comentario

De sententiis concessivis

Neque velim praetermittere nobis etiam tractandam esse Syntaxim sententiarum! Capituli VI dum versus legimus de adolescentia Iugurthae, pulchris et celeribus infinitivis historicis ornatos (equitare, iaculari…), velim mentionem facere de sententiis concessivis (tametsi… fuerat), nam multis modis construi possunt: etiamsi, quamvis, licet, quamquam… De quibus suadeo legatis, praeterquam quod in scholis dicam, annotationes (pag. 272-273) illius Bradley’s Arnold Latin Prose Composition, nuper in lucem editi a philologo Anglico. Ceterum, si Hispanice legere volueritis, ecce Syntaxis Latina, quam praeterita hebdomade attigimus, ab illo Hispano Valentí Fiol conscripta. De sententiis concessivis legi potest paginis 189-190. Quod ad gerundivum attinet praedicativum (vidimus enim sententiam “se corrumpendum dedit”), inspiciatis porro, ut diximus, Ernout-Thomas (pag. 286).

    Resultado de imagen de sintaxis latina valentí fiol    Resultado de imagen de ernout thomas syntaxe latine

Publicado en General | Deja un comentario

Loci selecti Belli Iugurthini et exercitia

Ecce loci Belli Iugurthini (pars prima) quos eo animo selegi ut in scholis recitentur et coram tractentur. Ceterum, ut diximus, discipuli, vobis respondendumst ad has quaestiones de cap. V:

  1. Quale fuit bellum inter populum Romanum et Iugurtham?
  2. De quā contentione loquitur Sallustius in cap. V?
  3. Quid finem fecit studiis civilibus?
  4. Quid vult Sallustius dicere antequam explanat belli initium? Quem ad finem?

In quo capitulo (a “bellum scripturus” ad “in aperto sint”) quaerite synonyma his vocabulis:

arrogantia patentia
dirum absolveret
diversa explano
postea pugna
quod solitudo

 

 

 

Publicado en General | Deja un comentario

De historicis Romanis

Nudius tertius, discipuli vel linguae studiosi, scholas coepimus tradere disciplinae “Linguae Latinae IV”, secundo anno academico Philologiae Classicae, ut diximus, dispositae. Scholarum praefatio fuit haec, quam quidem nunc appono monens nos multa coram dixisse; nolite igitur putare illam per se omnia describere, immo adminiculo esse posse discipulis qui adfuerunt. Sed a discipulis commodum rogatus, libenter subiciam. Si cui tandem fuerit usui, pergratissimum mihi erit. Ceterum cras iam aggrediemur locos Sallustianos. Sed haec… cras!

Publicado en General | Deja un comentario