Ecce compendium locutionum temporis et spatii, quas iamdudum tractauimus in scholis. Postquam enim omnes casuum usus sumus perscrutati, placuit in indicem redigere usus ad tempus et spatium pertinentes, quos multa enchiridia complectuntur (sc. Ernout-Thomas, Valentí Fiol, Arnold, cet.). Praeterea, quamquam methodi, quae dicitur, translaticiae sum nequaquam fautor, huc addidi exercitia quaedam ab enchiridio classico deprompta, c.n. “Latin Prose Composition” a North & Hillard olim conscriptum (http://www.textkit.com/learn/ID/151/author_id/11/). Scripsi igitur sententias in Lingua Hispanica ut in Linguam Latinam uerterentur. Aliquando, ut mea fert opinio, uidentur mihi talia exercitia prodesse et multum nobis afferre commodi.
Etiam apud textkit.com inuenietis multa instrumenta ad Linguam Latinam describendam et exercendam aptissima, quorum uel maxime commendo opus a Pearson exaratum (“Latin Prose Composition based on Cicero”). In quibus operibus portae panduntur, mea quidem sententia, omnium structurarum Linguae Latinae.
Pingback: TEMPVS, SPATIVM… et instrumenta quaedam | SYNTAXIS LATINA MMXII-MMXIII | Mundo Clásico | Scoop.it
Pingback: TEMPVS, SPATIVM… et instrumenta quaedam | SYNTAXIS LATINA MMXII-MMXIII | Post nubila, clarior | Scoop.it
Pingback: TEMPVS, SPATIVM… et instrumenta quaedam | SYNTAXIS LATINA MMXII-MMXIII | Clàssiques | Scoop.it