PROBATIO SYNTAXEOS LATINAE

Tribus mensibus peractis multisque rebus coram tractatis, nunc conuenit —neglegere nefas— omnia colligere, exercere et memoriae mandare, quo doctiores in dies, discipuli, fiatis. Quare uobis praebere constitui exemplum probationis mense proximo Ianuario habendae. Quod exemplum diuiditur in partes tres, unam de expositione thematis in scholis traditi, secundam de praxi multorum exemplorum, tertiam quae paragraphum textus complectitur a nobis amplissime excussi. Si quis uestrum uoluerit me hanc exercitationem castigare, referat ad meam inscriptionem electronicam. Libenter corrigam et extemplo remittam retractatam. Ceterum, cum scholae sint omnes Latine traditae etiamque uos Latino sermone uteremini et in quaestionibus et in expositionibus, forsitan aliquis uestrum habeat in animo Latine respondere in probatione. Maximi id, si quis hoc fecerit, aestimabitur.

exemplum probationis

Annum nouum faustum uobis et ad omnia, quae recte cupitis, prosperum precor

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 14 10 ?