Vltima schola: de temporibus recentioribus

… atque in aetatem nostram uenimus. Aliquid breuiter dicemus, si tempus suppeditabitur ultima in schola, de scriptis saeculorum XVII-XX. Vobis utcumque est legenda symbola notissimi professoris, eximii scholaris, optimi uiri eiusque doctissimi, qui altera parte saeculi XX innumeras symbolas atque libros conscripsit de studiis classicis, ut puta enchyridion illud utilissimum, in Hispanicum sermonem conuersum, in quo historiam litterarum latinarum accuratissime diligentissimeque descripsit. Nempe loquor de Michaele von Albrecht, professore ex Vniuersitate Heidelbergensi. Huc addite opera quaedam recentioris Latinitatis, quae sermone eleganti, ornato, uenusto nuper exarauit. Sed multa sunt, paruum temporis spatium. Itaque, dicebam, legatis symbolam de Lingua Latina adhibenda in Philologia Classica, quam hic reperietis:

http://www.estudiosclasicos.org/wordpress/wp-content/uploads/122.pdf

Qui quidem professor habebit orationem mense proximo Augusto in cursu Latinitatis uiuae Matriti habendo. Si eum uolueris audire uel cursui interesse, aperias adumbrationem cursus: Caelum-nuntium

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 10 12 ?