THESIS DOCTORALIS LATINE SCRIPTA ATQVE LATINE PALAM DEFENSA IN VNIVERSITATE STVDIORVM VALENTINA

Die XXI mensis Iulii praeterito Aloisia Aguilar Thesin defendit Doctoralem, cui index fuit “Studia Varroniana: de titulis Varronis eorumque origine ac rationibus” in Facultate Philologiae Vniuersitatis Studiorum Valentinae. Munere iudicum fungebantur in tribunali Prof. Dr. José Luis Vidal (ex Vniuersitate Studiorum Barcinonensi), Prof. Drx. Sandra Ramos (ex Vniuersitate Studiorum Gaditana) et Ricardo Hernández (ex Vniuersitate Studiorum Valentina). Thesis, Prof. Dr. Xaverio Ballester (ex Vniuersitate Studiorum Valentina) monente, scripta est omnino Latine (praeter breuem praefationem, quae lege est Hispanice aut Valentine exaranda) atque Latine defensa. Altera ex parte iudices copiosissime laudauerunt genus Aloisiae scribendi, elegans, perpolitum, ornatissimum, altera uero maximi existimauerunt gradum Philologiae altissimum in peruestigando atque utilitatem operis ad studia ulteriora de catalogis Varronianis conficiendis atque eorum argumento. Dissertatione Latine facta, habitum est iucundum colloquium inter Aloisiam et iudices, plerumque Hispanice, aliquando et Latine cum iudices eam LatiIMG_4594ne alloquerentur. Denique opus probatum est summa cum laude una uoce ac mente, quare non tantum gaudemus, immo effuse exultamus quod testimonium dedit usus Linguae Latinae in Vniuersitate, in qua quidem iam inde ab anno MMXII operam damus nostris disciplinis (Morphologiae Latinae, Syntaxi Latinae, Historiae Linguae Latinae…), quarum documenta in hac pagina diuulgabantur, et dissertatiunculis nonnullis (hactenus María José Canet, Carles García, Amparo Vañó et Laura Hiraldo opera sua de rebus didascalicis Latine scripserant monentibus nobis et defenderant annis MMXIII et MMXIV in Magisterio illo Docendi). Hoc uero est nouum exemplum, nam memoria non tenemus quando ultimum Thesis Doctoralis Latine scripta sit et defensa apud nos Hispanos. Neque grauabor rursus assentiri Michaelo von Albrecht contendenti Linguam Latinam in Philologia Classica esse multis de causis adhibendam. Ergo adhibeatur modo.

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 12 12 ?