De historicis Romanis

Nudius tertius, discipuli vel linguae studiosi, scholas coepimus tradere disciplinae “Linguae Latinae IV”, secundo anno academico Philologiae Classicae, ut diximus, dispositae. Scholarum praefatio fuit haec, quam quidem nunc appono monens nos multa coram dixisse; nolite igitur putare illam per se omnia describere, immo adminiculo esse posse discipulis qui adfuerunt. Sed a discipulis commodum rogatus, libenter subiciam. Si cui tandem fuerit usui, pergratissimum mihi erit. Ceterum cras iam aggrediemur locos Sallustianos. Sed haec… cras!

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 11 10 ?