De sententiis concessivis

Neque velim praetermittere nobis etiam tractandam esse Syntaxim sententiarum! Capituli VI dum versus legimus de adolescentia Iugurthae, pulchris et celeribus infinitivis historicis ornatos (equitare, iaculari…), velim mentionem facere de sententiis concessivis (tametsi… fuerat), nam multis modis construi possunt: etiamsi, quamvis, licet, quamquam… De quibus suadeo legatis, praeterquam quod in scholis dicam, annotationes (pag. 272-273) illius Bradley’s Arnold Latin Prose Composition, nuper in lucem editi a philologo Anglico. Ceterum, si Hispanice legere volueritis, ecce Syntaxis Latina, quam praeterita hebdomade attigimus, ab illo Hispano Valentí Fiol conscripta. De sententiis concessivis legi potest paginis 189-190. Quod ad gerundivum attinet praedicativum (vidimus enim sententiam «se corrumpendum dedit»), inspiciatis porro, ut diximus, Ernout-Thomas (pag. 286).

    Resultado de imagen de sintaxis latina valentí fiol    Resultado de imagen de ernout thomas syntaxe latine

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 10 3 ?