A facillimis ordiamur! First Latin Reader

Haud semel discipuli vel amici, cupidi auctores Latine expedite legendi, me interrogaverunt unde ingrediantur. Non agitur me dius fidius de Horatio ab initio legendo sine ulla difficultate! Ipse saepe consisto, dum Góngora Hispanum vel Quevedo lego. Quin a facillimis ordiamur? Quin aggrediamur fabulas faciles, dein difficiliores, denique auctores? Cur semper-identidem-nonnisi convertimus? Si semper convertimus, periti fimus convertendi, non legendi, neque umquam legemus, nisi primum converterimus: semper egebimus conversione. Quando legemus, sic exercitati neque ullo alio modo, orationem Ciceronis, comoediam Plautinam, epistulam Senecae, nisi in lingua vulgari? Multa nunc praetermittam, ne sim taediosus. Iustus Bailey nuper dilucide explanavit Anglice. Convertere non est legere. Atque Lingua Latina sane legi potest. Qua de causa non abs re mihi videtur vobis vehementer suadere ut LEGATIS (non dixi mehercle «convertatis») fabulas rerum gestarum Romanarum in libro First Latin Reader. Legite, legite, legite. Iuvabit, quod sane plerasque fabulas fortasse novistis (agitur enim de rebus gestis Romanis). Magno auxilio erit vobis!

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 9 11 ?