Primum Latine balbutire, dein Latine loqui

Capitulum VII BELLI IVGVRTHINI rimati sumus nuper in scholis. Ecce exercitia Iovis die proximo corrigenda. In quibus quaestiones reperietis de grammatica, de vocabulis, de re ipsa, de genere scribendi Sallustii… Multa enim sunt, nam locupletissimus est Sallustius auctor! Ceterum laudo discipulas discipulosque qui saepius in dies Latine respondent et Latine audent loqui et scribere. Comenium igitur sequamur: primum Latine balbutire, dein Latine loqui!

Resultado de imagen de comenius

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Una Respuesta a Primum Latine balbutire, dein Latine loqui

  1. Tibi omnino assentior. Ubi primum discipuli incipiunt linguam latinam discere et – quod difficilius est – latine loqui, sine dubio haesitant, errant, vel etiam desperant. Ut autem opinor, te docente profecto scientiam sermonis et auctam et firmatam mox adipiscentur.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 3 2 ?