Verba cum rebus coniungamus

Multa novissume fecimus eaque de vocabulis, de sintaxi, de dictionibus, de structuris, de genere scribendi… Neque ullum vestrum fugit nos haud semel REM ipsam attigisse, nam quid absurdius quam Sallustium aggredi quin rem tractemus? Nonne sunt verba cum rebus coniungenda? Nonne nos alloquitur Sallustius, praeterquam quod dicit de bello? Quid dixit de amicitia? Quid exaravit de virtute? Quidnam de bono honestoque? Tractemus grammaticam, tractemus quoque rem. Itaque, ut hodie diximus in scholis, vos moneo obtestorque uti ex proximis sententiis, quas legimus, depromatis tres atque bini disputetis de re quam Sallustius attingit in opere suo. Aperite quid censeatis, utrum quando etiam vos haec experti sitis, utrum Sallustio consentiatis necne… Lunae proximo die, qui dies erit XIII, rogabo uti mihi praebeatis vestram exercitationem scribendi, quam quidem iam aveo legere.

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 2 13 ?