Largiundo… ambiundo… De exercitiis et periodis hypotheticis

Denuo Sallustius nos docet de animis hominum in gratiam et favorem commutandis… ex maxumā invidiā! Quopacto? Pecuniā, muneribus, auro. Sic tansit, ut aiunt, gloria mundi. Iugurtha enim praecipit legatis, legati senatores corruptos muneribus explent, qui postremo in senatu nituntur ne gravius in Iugurtham consulatur… Neque videtur Iugurtha verbis illis Scipionis obtemperare… «periculose a paucis emi quod multorum esset». Ecce vobis paravi exercitia in capitulum XIII, ut moris est, de re, de vocabulis, de Sallustii proprietatibus scribendi, cet. Ceterum en habetis adminiculum vel adumbrationem brevissimam PERIODORVM HYPOTHETICARVM, quam nuper aliis exemplis auximus in scholis. Vt diximus, enchiridia inspicite, quae paulo inferius olim indicavimus, nam Anglice, Hispanice, Gallice dilucide monstratur Syntaxis Latina.

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 14 3 ?