De praefationibus Sallustianis. De indice bibliographico

Opus legere inspicere eoque gaudere iuvat, sane, sed etiam doctrina amplificandast per oculos aliorum, qui de Sallustio scripserunt. Velim igitur vos rogare, ut hunc indicem bibliographicum pervolutetis. Neque est mehercle silva densa atque aspera, immo decem tantum indicavi opera, quae praestabit legere his proximis diebus: La Penna, von Albrecht, Vallaurius… viri quidem doctissimi qui operam dederunt Sallustio eiusque nodos extricarunt omnes. Si quis vestrum plures voluerit laudationes, me adibit. Ceterum, diebus festis perfectis, mihi dabitis responsa ad interrogata quae inferius apposui: de praefationibus Sallustianis, alioquin iucundissimis!

Albrecht, M. von, Master of Roman Prose, From Cato to Apuleius, trad. ingl. N.Adkin, 1989

Albrecht, M. von, Historia de la literatura latina, Barcelona 1997

Ciruelo, J., Salustio: política e historiografía, Barcelona 1973

Hinojo, G., «Salustio» en Codoñer, C., Historia de la literatura latina, Madrid 1997, p. 280-292

Kraus, C.S. & Woodman, A.J., Latin Historians, Oxford 1997

La Penna, A., Sallustio e la «rivoluzione» romana, Milán 1968

McGushin, P., C. Sallustius Crispus. Bellum Catilinae. A Commentary, Lugduni Batavorum 1977

Segura Munguía, S., C.Salustio Crispo: Bellum Iugurthinum, Texto latino, estudio literario y notas, Madrid 1957

Syme, R., Sallust, Berkeley 1964

Vallaurii, Th., Historia critica litterarum latinarum, Augustae Taurinorum 1860 (https://books.google.it/books?id=aCIWAAAAYAAJ&dq=Historia%20critica%20litterarum%20Latinarum&pg=PA3#v=onepage&q&f=false)

 Responde ad interrogata:

 1. Lege praefationes Sallustii in Bello Catilinario et Bello Iugurthino. Scribe earum summarium.

 2. Quem ad finem scripsit Sallustius Bellum Iugurthinum?

 3. Saepe disserit de ambitione et corruptelis populi Romani. Distatne multum vita Sallustii a consiliis, quibus aspersit opus suum?

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 3 4 ?