Vniversitas Studiorum Valentina Latine loquitur

Nuperrimis diebus opuscula Latine defensa sunt a Rayco García et Iosepho Sánchez, quorum opuscula, etiam Latine elegantissime conscripta, res sunt necessaria et ultimum periculum ad veniam, quae dicitur, docendi impetrandam. Itaque sunt iam vocandi “magistri”, quod periculum superaverunt, immo iudices opuscula aestimaverunt maximi ponderis et momenti (quod Hispanice “10” dicitur).

Raycus García Perdomo Veneris die defendit “De Bello Gallico: editio didascalica, nonnullis mutatis et praetermissis”, in quo opusculo:

 

 

 

 

  • eo modo excerpsit locos e Bello Gallico, ut narratio omnino congrueret neve quicquam officeret discipulis lyceorum quominus legerent et filum tenerent narrationis.

  • sic editionem adnotatiunculis in marginibus auxit, ut discipuli manu ducerentur.

  • tot exercitiis iisque variis locupletavit studium, ut grammaticam et narrationem ipsam corroborarent alumni.

Iosephus autem Sánchez Tarazaga verba fecit Latina pro tribunali de suo “Adire tamquam multorum hereditatem iuvat. Loci selecti: editio didascalica et exercitationes”. Selegerat Iosephus plurimos locos ex Gellio, ex Cicerone vel ex Phaedro eosque diversis explanationibus et exercitiis ornaverat. Discipuli in lyceis gustabunt exercebunt gaudebunt. Adibunt denique, Seneca monente, multorum hereditatem.

 

 

 

 

Hoc dici oportet, Iosephum Sánchez et Raycum García magnam operam navavisse a mense Decembri, fere cotidie se Latine scribendo dedisse, ut eleganter exararent opusculum. Finis coronat opus.

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 6 14 ?