De grammaticis et rhetoribus in Vniversitate studiorum Valentina

His diebus traditur in Facultate Valentina disciplina cui nomen est “Prolegomena in Philologiam Latinam” atque Latine, ut moris semper fuit et saepius fit in dies, agitur in scholis de primo grammatico, de primo rhetore, de commentariis in Plautum et Vergilium, de Donato, de Servio… Ecce habetis, discipuli aut lectores benevoli, DOCUMENTUM quod, multis additis, monstravi in prima schola. Quis enim fuit primus ‘grammaticus’, quomodo floruerunt grammaticae studia in urbe? Suetonium legimus haec scribentem: “Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi aequalis, qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Ennii mortem, cum regione Palatii prolapsus in cloacae foramen crus fregisset, per omne legationis simul et valitudinis tempus plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit, ac nostris exemplo fuit ad imitandum”. Vtut est… non omnes laudabant grammaticam illam Alexandrinam… quod nisi credideris, Senecam ipsum leges dicentemGraecorum iste morbus fuit quaerere quem numerum Vlixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem esset auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas nihil tacitam conscientiam iuvant, sive proferas non doctior videaris, sed molestior”. Sed quando, quando, cur homines docti se toti dederunt grammaticae? Multae causae proferri possunt multaque exempla afferri. Iuvat quidem legere sententiam optimi Philologi Vallaurii, qui saeculo XIX Latine scripsit de litteris Latinis (ecce ligamen, pagina 187): “Hoc enim plerumque fieri videmus, ut inclinatis iam litteris atque in deterius vergentibus, ii prae ceteris in honore habeantur, qui relicto rerum pondere ac nitore, in tradendis praeceptis, in perpendendis syllabis, in quodam inani circa voces studio, in frigida demum et morosa eruditione consenescunt. Vnde tamen factum est, ut grammatici, quorum est linguas sartas tectas servare, Latinum sermonem a barbarie, quantum fieri poterat, vindicarent”. Quid autem evenerit medio aevo, videbimus proximis in scholis!

 

 

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 15 5 ?