Archivo del Autor: Jorge Tárrega

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!

Discipula María Ibáñez praemio honorata est

Hesterno die, qui dies fuit vicesimus mensis Novembris ann. MMXX, honorata est discipula nostra María Ibáñez praemio, quod dicitur, «ex aequo» a SOCIETATE HISPANICA STVDIORVM CLASSICORVM (vulgo SEEC). Defenderat María anno praeterito opusculum in cursu illo futuris magistris dicato, in … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

DE CATVLLO in Vniversitate PRAELEGENDO

Inter incepta VALENTIAe VIVAe numeratur studium scholas excipiendi coram discipulis Vniversitatis Valentinae habitas. Ecce scholarum exemplum, in quo ipse Catullum anno MMXIX exeunte praelegi in disciplina «Prolegomena in Philologiam Classicam» nuncupata. Scholam, quam spectatis, audiverunt discipuli primi cursus Philologiae, quae … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

SCHOLAE LATINAE INITIVM CAPIVNT. VALENTIA VIVAST!

Proximo die XXVIII huius mensis initium capient SCHOLAE LATINAE in Vniversitate Studiorum Valentina. Agitur, ut mense Octobri praeterito nuntiavimus, de consilio VALENTIA VIVA, quod consilium per totum annum academicum multis inceptis, versipellis quidem instar, volvitur. XXV discipuli, qui Studiis Classicis … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

SEMINARIVM LATINITATIS IN VNIVERSITATE NOSTRA PERACTVM

Nudius tertius Seminarium, quod inter inceptum VALENTIAM VIVAM numeratur, factum est in antiqua sede Vniversitatis Valentinae ope et auxilio Consociationis Collegii Latinitatis. Hic spectari possunt imagines ibi exceptae. Gratias agimus moderatoribus antiquae Vniversitatis sedis LA NAU, ubi licuit nobis mutuari … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

SEMINARIVM LATINVM VALENTIAE HABENDVM!

Multa sunt seminaria multique sunt conventus in quibus homines docti suas pervestigationes ita partiuntur, ut fiant colloquia et doctrina pervulgetur. Valentiae quidem proximo die 5 huius mensis Octobris, qui dies erit Saturni, habebitur mane II SEMINARIUM COLLEGII LATINITATIS, quod favebit … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

De aetate Humanistica, de studiis Humanitatis

His nuperimis diebus multa diximus in scholis de studiis Humanisticis, de Valla, de Erasmo deque multis aliis. Ecce vobis dabo ligamena quibus possitis omnia, quae diximus, perscrutari atque perpendere: Lexicon Forcellinianum. Scitote iamdiu esse omnibus in promptu “digital version”. Brevissima … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

VALENTIA VIVA

CONSILIVM NOVIS DOCENDI RATIONIBVS IN VNIVERSITATE STVDIORVM VALENTINA QVAERENDIS ET ADHIBENDIS Mense Septembri ineunte placuit moderatoribus Vniversitatis Studiorum Valentinae Consilium, c.n. “VALENTIA VIVA”, novis docendi rationibus quaerendis et adhibendis (Proyecto de Innovación docente 2019/2020-6700600000) probare et confirmare. Agitur quidem de … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

Christianus sum, non Ciceronianus!!!!!

Heri in scholis nostris locum legimus in quo Hieronymus narrat somnium. Fuit enim saeculo V pCn tempus quo haud pauci homines docti cunctabantur in vita: deberentne Christianismum an auctores antiquos complecti? Heu, difficile dictu! Hieronymus maxime, ut heri diximus, excruciabatur! … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

Lingua Latina mortua est… Vivat lingua Latina!

In scholis nostris dum tractantur Ars edendi, Historia Philologiae Classicae, instrumenta disciplinae nostrae multaque alia, vobis erit legendum opusculum a professore Stroh conscriptum. Suadeo ut attente librum legatis et auctoris verbis et doctrina gaudeatis. Ecce vobis subicio indicem interrogatorum. Fruimini … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

De Historia Philologiae Latinae

Heri prima in schola Philologiae Classicae locuti sumus duas per horas de primis grammaticis atque de initiis artis grammaticae. Qui homines primi docuerunt Romae artem grammaticam? Placuit mentionem facere de Aelio Stilone et multis aliis, quorum locos selectos perlegimus atque … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario