Archivo del Autor: Jorge Tárrega

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!

De vita LIVIAE DRUSILLAE in Vniversitate Studiorum Valentina Latine scripta atque defensa (ann. MMXIX)

Nuperrimis diebus nostra in Facultate opusculum didascalicum Latine defensum est, nobis monentibus, a discipula María Ibáñez, cuius opusculum, etiam Latine elegantissime conscriptum, res est necessaria et ultimum periculum ad veniam, quae dicitur, docendi impetrandam. Itaque est iam María vocanda “magistra”, … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

Thesis doctoralis de methodis didascalicis Pompaeloni habita

Heri in Vniversitate Studiorum Navarrensi, Pompaeloni, quae urbs ad Septentriones Hispaniae spectat, fuit mihi honori numerari inter iudices theseos, cui index erat «Fondamenti teorici e storici dell’ applicazione del metodo induttivo-contestuale all’insegnamento della lingua latina». Federicus Pirrone, mane candidatus, vesperi … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

Vniversitas Studiorum Valentina Latine loquitur

Nuperrimis diebus opuscula Latine defensa sunt a Rayco García et Iosepho Sánchez, quorum opuscula, etiam Latine elegantissime conscripta, res sunt necessaria et ultimum periculum ad veniam, quae dicitur, docendi impetrandam. Itaque sunt iam vocandi “magistri”, quod periculum superaverunt, immo iudices … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

De praefationibus Sallustianis. De indice bibliographico

Opus legere inspicere eoque gaudere iuvat, sane, sed etiam doctrina amplificandast per oculos aliorum, qui de Sallustio scripserunt. Velim igitur vos rogare, ut hunc indicem bibliographicum pervolutetis. Neque est mehercle silva densa atque aspera, immo decem tantum indicavi opera, quae … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

Largiundo… ambiundo… De exercitiis et periodis hypotheticis

Denuo Sallustius nos docet de animis hominum in gratiam et favorem commutandis… ex maxumā invidiā! Quopacto? Pecuniā, muneribus, auro. Sic tansit, ut aiunt, gloria mundi. Iugurtha enim praecipit legatis, legati senatores corruptos muneribus explent, qui postremo in senatu nituntur ne … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

Quid Romani de Numidis?

Ecce, discipuli, locos subiciam quos Lunae die aggrediemur. Agitur de discrimine in quo, mortuo Micipsa, versabatur Hiempsal propter Iugurthae iram. Sed quid Romani de Numidis? Quid senatus? Quid de largitione de qua monuerat Scipio Iugurtham?

Publicado en General | Deja un comentario

Verba cum rebus coniungamus

Multa novissume fecimus eaque de vocabulis, de sintaxi, de dictionibus, de structuris, de genere scribendi… Neque ullum vestrum fugit nos haud semel REM ipsam attigisse, nam quid absurdius quam Sallustium aggredi quin rem tractemus? Nonne sunt verba cum rebus coniungenda? … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

A facillimis ordiamur! First Latin Reader

Haud semel discipuli vel amici, cupidi auctores Latine expedite legendi, me interrogaverunt unde ingrediantur. Non agitur me dius fidius de Horatio ab initio legendo sine ulla difficultate! Ipse saepe consisto, dum Góngora Hispanum vel Quevedo lego. Quin a facillimis ordiamur? … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

De sententiis concessivis

Neque velim praetermittere nobis etiam tractandam esse Syntaxim sententiarum! Capituli VI dum versus legimus de adolescentia Iugurthae, pulchris et celeribus infinitivis historicis ornatos (equitare, iaculari…), velim mentionem facere de sententiis concessivis (tametsi… fuerat), nam multis modis construi possunt: etiamsi, quamvis, … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario

De historicis Romanis

Nudius tertius, discipuli vel linguae studiosi, scholas coepimus tradere disciplinae «Linguae Latinae IV», secundo anno academico Philologiae Classicae, ut diximus, dispositae. Scholarum praefatio fuit haec, quam quidem nunc appono monens nos multa coram dixisse; nolite igitur putare illam per se … Sigue leyendo

Publicado en General | Deja un comentario