Nuperrimis diebus nostra in Facultate opusculum didascalicum Latine defensum est, nobis monentibus, a discipula María Ibáñez, cuius opusculum, etiam Latine elegantissime conscriptum, res est necessaria et ultimum periculum ad veniam, quae dicitur, docendi impetrandam. Itaque est iam María vocanda “magistra”, quod periculum superavit atque palmam tulit.
Opusculo Mariae index fuit LIVIA DRUSILLA. Sic enim narrata est vita tantae mulieris, quae vixit in rei publicae discrimine atque uxor, mater itemque avia imperatorum fuit. Decrevit enim María «fabulam de rebus gestis Romanorum componere atque vitam notissimae feminae seligere, quae haud sine controversia suas partes egit». Maximam operam dedit María ut libellum concinnaret tironibus aptum: selegit vocabula faciliora, apposuit imagines, annotavit explanationes atque structurarum grammaticarum difficultates sedavit. Vtinam possit discipula nostra librum quodammodo edere ut tirones totius orbis terrarum fructus capiant in legendo!