Lingua Latina Humanistarum

Licet tres tantum horas habebimus in procinctu, placebit primum discernamus inter uoces “Humanitatem” et “Humanismum”, dein quasdam enumeremus proprietates Linguae illius quam Humanistae, qui dicuntur, usurpauerunt. Quamquam potius agitur de imitatione antiquorum scriptorum, graues exortae sunt controuersiae inter Humanistas eaeque longae et satis litigosae. Polizianus, Erasmus, Viues acriter certauerunt contra Bembum, Doletum, et alios. Quodnam exemplum est assequendum Latinitatis? Num Cicero dumtaxat, nequis alius? Haec et multa alia pertractabimus in scholis proximae –ultimae enim– hebdomados. Legite textus!

Lingua Latina Humanistarum

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 14 8 ?