De Sallustio in Philologia Classica praelegendo

Salvete, viatores! LonSallustiusgo temporis spatio peracto, paginam ditare pergemus, nam proximo mense Ianuario SALLVSTIVM praelegemus ad secundum cursum academicum Philologiae Classicae Vniversitatis Studiorum Valentinae. Crispi opera excutiemus grammaticam, vocabula resque ipsas enodantes itemque, cum de rebus gestis Romanorum agatur, quosdam locos e Livio selectos aggrediemur. Si quando vacaverit, quasdam, quibus discipulos donabimus, annotationes hic apponemus. Di foveant! Interim valete!

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 5 10 ?