Multa novissume fecimus eaque de vocabulis, de sintaxi, de dictionibus, de structuris, de genere scribendi… Neque ullum vestrum fugit nos haud semel REM ipsam attigisse, nam quid absurdius quam Sallustium aggredi quin rem tractemus? Nonne sunt verba cum rebus coniungenda? Nonne nos alloquitur Sallustius, praeterquam quod dicit de bello? Quid dixit de amicitia? Quid exaravit de virtute? Quidnam de bono honestoque? Tractemus grammaticam, tractemus quoque rem. Itaque, ut hodie diximus in scholis, vos moneo obtestorque uti ex proximis sententiis, quas legimus, depromatis tres atque bini disputetis de re quam Sallustius attingit in opere suo. Aperite quid censeatis, utrum quando etiam vos haec experti sitis, utrum Sallustio consentiatis necne… Lunae proximo die, qui dies erit XIII, rogabo uti mihi praebeatis vestram exercitationem scribendi, quam quidem iam aveo legere.
-
Nuper scripta
- Discipula María Ibáñez praemio honorata est
- DE CATVLLO in Vniversitate PRAELEGENDO
- SCHOLAE LATINAE INITIVM CAPIVNT. VALENTIA VIVAST!
- SEMINARIVM LATINITATIS IN VNIVERSITATE NOSTRA PERACTVM
- SEMINARIVM LATINVM VALENTIAE HABENDVM!
- De aetate Humanistica, de studiis Humanitatis
- VALENTIA VIVA
- Christianus sum, non Ciceronianus!!!!!
- Lingua Latina mortua est… Vivat lingua Latina!
- De Historia Philologiae Latinae
Scribas ad nos
jorge.tarrega@uv.esBlogroll
Documenta servata
Hospites huius paginae