Thesis doctoralis de methodis didascalicis Pompaeloni habita

Heri in Vniversitate Studiorum Navarrensi, Pompaeloni, quae urbs ad Septentriones Hispaniae spectat, fuit mihi honori numerari inter iudices theseos, cui index erat «Fondamenti teorici e storici dell’ applicazione del metodo induttivo-contestuale all’insegnamento della lingua latina». Federicus Pirrone, mane candidatus, vesperi iam doctor academicus, quamquam tantum Italice opus exaraverat, defendit dissertationem suam Italice, Hispanice et Latine, nam et in verbis aditialibus et in sermonibus mecum habitis, elegantissime lingua Latina ex tempore usus est. Patefecit enim linguam latinam per multa saecula per usum traditam esse, haud secus ac Comenius monebat: «audiendo, legendo, relegendo, imitationem manu et lingua temptando quam creberrume». Addendast igitur haec defensio Latina ad theses Latine conscriptas vel pro tribunali Latine defensas, ut puta dissertationes Aloisiae Aguilar (Valentiae MMXV, de Varrone), G. Vindigni (Cataniae MMXVII, de Caesare) et R. Navarro (Hispali MMXVIII, de Augustino). Huc adde theses de methodis didascalicis, inter quas numerantur dissertationes E. Engelsing (Gadibus, Hispania, MMX), M. Ricucci (Vtini, Italia, MMXV). G. López de Lerma (Barcinoni, Hispania, MMXVI) et M.E. Lloyd (Londinii, Britannia, MMXVI).

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 12 12 ?