De documentis, de locis selectis atque de indice bibliographico

Multa postquam in scholis nostris tractavimus legimus gustavimus, veni ad hanc meam paginam, discipuli carissimi, ut vobis adminiculum afferrem ad studium vestrum. Haec quidem apposui:

Documentum locis selectis et indice bibliographico praeditum. Addidi XX interrogata ad aetates, quae dicuntur, Humanisticam et Posthumanisticam.

Praesentationem Medii, quod dicitur, Aevi

Praesentationem Aetatum Humanisticae et Posthumanisticae

Praesentationem saeculi XIX. Addidi quaedam ad ecdoticam artem pertinentia, quae per tres scholas monstravimus coram.

Velim autem vos, discipuli necnon navigatores qui hanc meam paginam adiistis, bene scire haec omnia documenta discipulis esse tantum ADMINICVLO. In scholis enim multa amplificantur penitiusque tractantur, dum fit colloquium inter magistrum et discipulos, quaedam disputantur aliaque utilia praeleguntur.

Vtcumque, utinam sint haec omnia vobis utilitati quo melius percipiatis qualis fuerit, qualis sit quibusque rationibus his nostris temporibus adhibeatur Philologia Latina.

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 14 2 ?