De vita LIVIAE DRUSILLAE in Vniversitate Studiorum Valentina Latine scripta atque defensa

Nuperrimis diebus nostra in Facultate opusculum didascalicum Latine defensum est, nobis monentibus, a discipula María Ibáñez, cuius opusculum, etiam Latine elegantissime conscriptum, res est necessaria et ultimum periculum ad veniam, quae dicitur, docendi impetrandam. Itaque est iam María vocanda “magistra”, quod periculum superavit atque palmam tulit.

Opusculo Mariae index fuit LIVIA DRUSILLA. Sic enim narrata est vita tantae mulieris, quae vixit in rei publicae discrimine atque uxor, mater itemque avia imperatorum fuit. Decrevit enim María «fabulam de rebus gestis Romanorum componere atque vitam notissimae feminae seligere, quae haud sine controversia suas partes egit». Maximam operam dedit María ut liber linguae latinae tironibus esset in promptu: selegit vocabula faciliora, apposuit imagines, annotavit explanationes atque structurarum grammaticarum difficultates sedavit. Vtinam possit discipula nostra librum quodammodo edere ut tirones totius orbis terrarum fructus capiant in legendo!

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 5 6 ?