De Historia Philologiae Latinae

Heri prima in schola Philologiae Classicae locuti sumus duas per horas de primis grammaticis atque de initiis artis grammaticae. Qui homines primi docuerunt Romae artem grammaticam? Placuit mentionem facere de Aelio Stilone et multis aliis, quorum locos selectos perlegimus atque descripsimus. Ecce, discipuli, vobis apponam documentum, quod potest vobis auxilio esse. At cavete: plurima alia diximus in scholis! Proximo die Medium, quod dicitur, Aevum multaque alia tractabimus.

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 4 14 ?