Christianus sum, non Ciceronianus!!!!!

Heri in scholis nostris locum legimus in quo Hieronymus narrat somnium. Fuit enim saeculo V pCn tempus quo haud pauci homines docti cunctabantur in vita: deberentne Christianismum an auctores antiquos complecti? Heu, difficile dictu! Hieronymus maxime, ut heri diximus, excruciabatur! Ecce, si volueritis, spectabitis pelliculam in qua, subtitulis instructis, locus Hieronymi Latine explanatur.

Ecce locus (Epistula ad Eustoquium, 22, 30):

«Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis, et quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi, propter coelorum me regna castrassem, et Hierosolymam militaturus pergerem, Bibliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium, ieiunabam. Post noctium crebras uigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis uisceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus. Si quando in memet reuersus, prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus; et quia lumen caecis oculis non uidebam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus serpens illuderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris, corpus inuasit exhaustum et sine ulla requie –quod dictu quoque incredibile sit– sic infelicia membra depasta est, ut ossibus uix haererem. Interim parabantur exequiae, et uitalis animae calor, toto frigente iam corpore, in solo tantum tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu, ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis, et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram, sursum aspicere non auderem. Interrogatus condicionem, Christianum me esse respondi. Et ille qui residebat: “mentiris“, ait, “Ciceronianus es, non Christianus“: ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Illico obmutui, et inter uerbera –nam caedi me iusserat– conscientiae magis igne torquebar».

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 11 12 ?