VALENTIA VIVA

CONSILIVM NOVIS DOCENDI RATIONIBVS IN VNIVERSITATE STVDIORVM VALENTINA QVAERENDIS ET ADHIBENDIS

Mense Septembri ineunte placuit moderatoribus Vniversitatis Studiorum Valentinae Consilium, c.n. “VALENTIA VIVA”, novis docendi rationibus quaerendis et adhibendis (Proyecto de Innovación docente 2019/2020-6700600000) probare et confirmare. Agitur quidem de consilio, cui toto anno academico Vniversitas favebit, scholas Latinas in Facultate tradendi, excipiendi et quoquoversus pervulgandi, seminaria ordinandi, lustrationes moderandi, testimonia fulciendi, operam una cum aliis societatibus dandi multaque hoc genus incepta conflandi. Quae omnia nonnisi Latine ordinabuntur.

Hoc consilium Vniversitatis Studiorum Valentinae aliis consiliis Vniversitariis additur quae nunc per totum orbem terrarum numerantur. Quorum consiliorum quaedam indistincte atque promisce annotamus documento:

Pluraque sunt incepta, quorum indicem hic longum sit enumerare! Volumus proximis mensibus multa ordinare quae auxilio sint non solum discipulis Valentinae Vniversitatis, sed omnibus linguam Latinam discentibus. Suo tempore omnia nuntiabimus hac in pagina.

Jorge Tárrega

Moderator Consilii VALENTIAE VIVAE

Dabam Valentiae, a. d. XII Kal. Oct. ann. MMXIX

Vniversitas
Gaditana
(Hispania)
Consilia novis docendi rationibus quaerendis et adhibendis: -2017-2018. Cod. sol-201700082105-tra -2015-2016. Cod. SOL-201500054148-TRA -2013-2014. Cod. AAA-14-003 -2011-2012: Cod. PI2-12-014 -2009-2010: Cod. PIE 22 -2006-2007: Cod. IN07
Vniversitas
Malacitana
(Hispania)
-2018: (Proyecto de Innovación Educativa 17-174 Vniversitatis Malacitanae atque Consociationis culturaclasica.com) Conventus omnium gentium “Novae Viae
-2019: Conventus omnium gentium “Novae Viae II”
-2010-2018: Commentarii periodici Thamyris de rebus didascalicis
Vniversitas
Hispalensis
(Hispania)
– Enchiridion “Lectiones Latinae”, Ediciones de la
Universidad de Sevilla. Premium: Premio Nacional de Edición Universitaria

Vniversitas
Autònoma
Barcinonensis

(Hispania)

-2014-2019 Cursus annuus
Colloquia Barcinonensia
Vniversitas
Holmiensis
(Suetia)
-2018 Seminarium auctoribus antiquis legendis
-2017 Seminarium omnium gentium
“Stodgy Philology” scholis Vniversitariis tradendis
Vniversitas
Oxoniensis
(Britannia)
-2017-2019 Oxford Latinitas Project

Vniversitas
Princetoniensis  (Civitates Americae Foederatae)

-2019 Seminarium annuum Latinitatis
Vniversitas
Kentuckiana,
Institute for Latin Studies (Civitates  Americae Foederatae)
Scholae Latinae
Seminaria de auctoribus

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 12 10 ?