Hesterno die, qui dies fuit vicesimus mensis Novembris ann. MMXX, honorata est discipula nostra María Ibáñez praemio, quod dicitur, «ex aequo» a SOCIETATE HISPANICA STVDIORVM CLASSICORVM (vulgo SEEC). Defenderat María anno praeterito opusculum in cursu illo futuris magistris dicato, in quo discipuli docendi rationes discunt et exercent. Finem ut imponeret cursui, scripserat opusculum de Livia Drusilla, in quo nonnisi Latine fundamenta docendi iecit, rationes descripsit atque fabulam notissimae feminae narravit. Hic nuntiavimus anno praeterito quid factum sit. Euge, María, de tanta discipula gloriamur. FINIS CORONAT OPUS!
Jorge Tárrega
21.XI.2020
Acerca de Jorge Tárrega
Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!