Qui simus

Haec est, hospes, pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis Vniversitatis Studiorum Valentinae destinata. In quam paginam referuntur commentarii et subsidia ad disciplinas accommodata, quae in Facultate ab anno MMXII Latine traditae sunt: Prolegomena in Philologiam Latinam (Ian.-Mai. MMXIX), Lingua Latina IV- Sallustius (Ian.- Mai. MMXVII), Historia Linguae Latinae (Apr-Mai MMXIII), Syntaxis Latina (Sept-Dec MMXII) et Morphologia Latina (Febr-Mai MMXII). Omnia ad scholas nostras aptavimus eo consilio, ut plurima documenta haberent discipuli in promptu, nexus, exercitia. Quae omnia censemus iis non solum auxilio fore, qui scholas nonnisi Latine habitas frequentent apud nos, sed etiam lectoribus harum rerum studiosis.

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *


¡IMPORTANTE! Responde a la pregunta: ¿Cuál es el valor de 3 8 ?