CONSILIVM NOVIS DOCENDI RATIONIBVS IN VNIVERSITATE STVDIORVM VALENTINA QVAERENDIS ET ADHIBENDIS

Mense Septembri ineunte placuit moderatoribus Vniversitatis Studiorum Valentinae Consilium, c.n. “VALENTIA VIVA”, novis docendi rationibus quaerendis et adhibendis (Proyecto de Innovación docente 2019/2020-6700600000) probare et confirmare. Agitur quidem de consilio, cui toto anno academico Vniversitas favebit, scholas Latinas in Facultate tradendi, excipiendi et quoquoversus pervulgandi, seminaria ordinandi, lustrationes moderandi, testimonia fulciendi, operam una cum aliis societatibus dandi multaque hoc genus incepta conflandi. Quae omnia nonnisi Latine ordinabuntur.
Hoc consilium Vniversitatis Studiorum Valentinae aliis consiliis Vniversitariis additur quae nunc per totum orbem terrarum numerantur. Quorum consiliorum quaedam indistincte atque promisce annotamus documento:
Pluraque sunt incepta, quorum indicem hic longum sit enumerare! Volumus proximis mensibus multa ordinare quae auxilio sint non solum discipulis Valentinae Vniversitatis, sed omnibus linguam Latinam discentibus. Suo tempore omnia nuntiabimus hac in pagina.
Jorge Tárrega
Moderator Consilii VALENTIAE VIVAE
Dabam Valentiae, a. d. XII Kal. Oct. ann. MMXIX
Vniversitas Gaditana (Hispania) |
Consilia novis docendi rationibus quaerendis et adhibendis: -2017-2018. Cod. sol-201700082105-tra -2015-2016. Cod. SOL-201500054148-TRA -2013-2014. Cod. AAA-14-003 -2011-2012: Cod. PI2-12-014 -2009-2010: Cod. PIE 22 -2006-2007: Cod. IN07 |
Vniversitas Malacitana (Hispania) |
-2018: (Proyecto de Innovación Educativa 17-174 Vniversitatis Malacitanae atque Consociationis culturaclasica.com) Conventus omnium gentium “Novae Viae” -2019: Conventus omnium gentium “Novae Viae II” -2010-2018: Commentarii periodici Thamyris de rebus didascalicis |
Vniversitas Hispalensis (Hispania) |
– Enchiridion “Lectiones Latinae”, Ediciones de la Universidad de Sevilla. Premium: Premio Nacional de Edición Universitaria |
Vniversitas (Hispania) |
-2014-2019 Cursus annuus “Colloquia Barcinonensia” |
Vniversitas Holmiensis (Suetia) |
-2018 Seminarium auctoribus antiquis legendis -2017 Seminarium omnium gentium “Stodgy Philology” scholis Vniversitariis tradendis |
Vniversitas Oxoniensis (Britannia) |
-2017-2019 Oxford Latinitas Project |
Vniversitas |
-2019 Seminarium annuum Latinitatis |
Vniversitas Kentuckiana, Institute for Latin Studies (Civitates Americae Foederatae) |
–Scholae Latinae –Seminaria de auctoribus |