Archivo del Autor: Jorge Tárrega

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!

De oratore Ciceronis excutiendo

Vsus casuum praeterquam quod aggredimur in scholis, etiam Mercurii diebus excutiemus initium libri I De oratore Ciceronis, in quo multae structurae peculiares reperiuntur. Quas quidem, postquam erimus narratione Ciceronis fructi de arte oratoria, diligenter aperiemus et in leges syntacticas redigemus. … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

De ‘concordia’… grammatica

«Quamuis magis Latine Concordiam aut Convenientiam dixeris: noluimus tamen longo usu receptum vocabulum mutare». Hoc modo Ruddimannus grammaticus illustris saec. XVIII dicebat se uti uocabulo Concordantia cum «dictiones concordant cum altera in quibusdam accidentibus». Et est procul dubio res tractanda. … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

Quaedam uocabula uel locutiones necessariae

Sunt qui nunquam audiuerint Linguam Latinam, quamobrem constitui uobis suppeditare breuissimum indicem uocabulorum atque locutionum, quae semel ac saepius in scholis a nobis usurpabuntur. Si quis plus desiderabit, me faciat certiorem. VOCABVLA sæpe usurpata

Publicado en General | 1 comentario

RATIO STVDIORVM

En habetis Rationem Studiorum cursus nostri. Memoria tenete me tantum primam, ut diximus, partem suscepturum tradendam usque ad mensem Decembrem. Ratio Studiorum

Publicado en General | Deja un comentario

SYNTAXIS LATINA 2012-2013

Tempora mutantur… et nos, ut aiunt, mutamur in illis. Tertius hic est mensis, quum ultima scripsi uocabula de cursu Morphologiae Latinae. Nunc uero, postquam me totum dedi otio cum dignitate, incipit nouus annus academicus in quo mihi contigit nouas disciplinas … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

FINIS DISCIPLINAE

Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus… monebat Vergilius. Quam rectum, heus tu, instruxit hexametrum poeta noster, quam seuere hora nobis tangit ultimam. Nunc quidem uenimus ad finem cursus, ad finem disciplinae quam ante quinque menses suscepimus tractandam. Nunc postquam probationem … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

PROBATIO MORPHOLOGIAE LATINAE

…nec multum abest quin probationem subeatis ultimam, quamobrem uobis praebere constitui EXEMPLVM. Quod diuiditur in partes duas, nam primo complectitur quaestiones de thematibus in scholis expositis, altera autem ex parte duo textus ostenduntur e quibus sunt uobis quaedam uocabula explananda. … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

Testis temporum… nuntia uestustatis

Praeterquam quod rationes uidimus uerbis formandis, sunt uobis diligenter expromenda e textibus uocabula, ut penitus exerceatis structuram, compositionem, historiam illorum. Nam pace Ciceronis dixerim Morphologiam esse testem temporum, lucem veritatis, vitam memoriae, magistram vitae, nuntiam vetustatis. An quicquam est quod … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

De morphologia apud Sallustium adumbrata

Praefationem cum fecissemus ad uerba temporalia, illa in coniugationes diuisissemus et partes uerborum inspexissemus diligenter (scilicet thema/suffixa/desinentiae), nunc sunt nobis tractandi textus uel classici, ut omnia exerceamus incepta. Quemadfinem elegi Sallustii Bellum Iugurthinum, nam plerique uestrum iam legeratis Bellum Catilinarium. … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

De deriuatione et compositione uerborum

Via iam expedita a nominibus pronominibusque, uertimur post dies festos ad uerba, ut Varro ille aiebat, ‘temporalia’, sed paulo ante sumus commorati apud deriuationem et compositionem uocabulorum. Nonnulla pensa proposuimus, quae nunc uobis hic relinquam. Cauete proinde adnotationes a nobis … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario