Archivo del Autor: Jorge Tárrega

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!

MEDIVS SONVS LATINVS

Incidimus ante dies festos in quaestionem quae uiros doctos dudum uexat.  Loquor de medio illo sono nuncupato, de quo Quintilianus mentionem fecit (inst. I 4, 8): medius est quidam u et i litterae sonus (non enim sic ‘optumum’ dicimus ut … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

Sermo I 9 Horati et pronomina

Hesterna die quum omnia descripsissemus ad pronomina referentia, uobis mentionem feci de textu Horati iucundissimo, cuius sunt uobis proinde eligenda XX pronomina plus tres uoces non pronominales, nam est textus pronominum confertissimus. PRIMVM autem diligentissime legite sermonem (I 9), gaudete … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

Adiectiua comparatiua et superlatiua

Formae quae essent adiectiuorum et quae partitio eorum a Lingua Indoeuropaea in Linguam Latinam, nuper uidimus in scholis nostris. Atque profecto suscepimus gradus comparatiuos et superlatiuos tractandos. Sunt quidem cum regularia tum irregularia. Apud eos inuenimus suppletismum siue iucundissimas conformandi … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

Aulus Gellius uel de disputationibus morphologicis

In regularibus terminationibus uersati, aliquando, si textus legimus et classicos, reperimus tum genetiuos tum datiuos perraros. Forsitan agi censeamus de editione mendosa uel de nostra imperitia textus intellegendi. Nuper suscepimus in scholis quartam et quintam declinationem et, mirum in modum, … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

De Morphologia historica

Vel leuiter postquam genus-numerum-casum perstrinximus, ad morphologiam historicam nuncupatam transiuimus, omnes desinentias perscrutantes quae inueniri possent cum in textibus tum in antiquis inscriptionibus. Rem arduam profecto molimur, sed est operae pretium. Ecce tantum adnotationes, quo melius sequi possitis quae res … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

Recensio

Post sex scholas multa tractauimus eaque iucunda. Vltimo die habita est quaedam probatiuncula ut omnia recenseretis et studiose exerceretis. Ecce igitur probatiuncula, cuius auxilio profecto partes Morphologiae aggrediemini constanter. Macte! Recensio

Publicado en General | Deja un comentario

INDEX bibliographicus

Permulti sunt libri quibus utens maxime disces meliusque percipies Morphologiam Latinam. Satis sit enumerare nonnullos, quorum plerique inueniuntur apud Bibliothecam nostram “Joan Reglà” nuncupatam siue in reti omnium gentium. Hic igitur habes indicem Enchyridia usitata complectentem. Spero hoc tibi auxilio … Sigue leyendo →

Publicado en General | Deja un comentario

De Plauto

En habetis documenta pertractanda ad Nonas Martias. Agitur de Plauti Amphitrione. Diligenter, ut diximus, perscrutamini textum, primum legentes et intellegentes, iterum excutientes et accurate perpendentes quod ad Morphologiam Latinam adtinet. Initio uersum tractabimus nonagesimum septimum.

Publicado en General | Deja un comentario

LAPIS SATRICANVS

Quamquam raptim, ultimo temporis spatio praeteritae scholae excussimus inscriptionem illam notissimam et antiquissimam «Lapidem Satricanum» nuncupatam. Velim nunc tantum uobis commendare paginam retialem in qua haec inscriptio Latine tractatur aliquantulum: http://la.wikipedia.org/wiki/Lapis_Satricanus. Praeterea liceat mihi hic dumtaxat mentionem facere de libro, … Sigue leyendo →

Publicado en General | 1 comentario

QVINTILIANVS LOQVITVR…

Sunt qui dicant studium Morphologiae Latinae superuacaneum esse et rem uacuam. Liceat mihi Quintilianum aduocare in partes ad disputationem illustrandam: «Quo minus sunt ferendi qui hanc artem ut tenuem atque ieiūnam cauillantur. Quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid … Sigue leyendo →

Publicado en General | Etiquetado | Deja un comentario