De oratore Ciceronis excutiendo

Vsus casuum praeterquam quod aggredimur in scholis, etiam Mercurii diebus excutiemus initium libri I De oratore Ciceronis, in quo multae structurae peculiares reperiuntur. Quas quidem, postquam erimus narratione Ciceronis fructi de arte oratoria, diligenter aperiemus et in leges syntacticas redigemus. Nunc autem legite et intellegite textum, gustate, sit mihi uenia uerbo, ‘crustulum’ et gaudete, nam quibus uerbis Cicero fratrem alloqueretur, quid de omni ratione dicendi sentiret, quid denique de eruditissimorum hominum eloquentia disputaret, est procul dubio operae pretium. Ecce igitur editionis oxoniensis illustrissimae primae paginae.

De oratore I, 1

De oratore I, 2

Publicado en General | Deja un comentario

De ‘concordia’… grammatica

«Quamuis magis Latine Concordiam aut Convenientiam dixeris: noluimus tamen longo usu receptum vocabulum mutare». Hoc modo Ruddimannus grammaticus illustris saec. XVIII dicebat se uti uocabulo Concordantia cum «dictiones concordant cum altera in quibusdam accidentibus». Et est procul dubio res tractanda. Quemadfinem hinc illinc tantum congessi L  exempla quibus possimus ostendere uias diuersas a Romanis usurpatas, ad genus praecipue et numerum attinentes. Exercitia iam retractata si quis cupiat conspicere et manibus habere, ad me nuntium scribat. Statim mittam.

De concordantia

Publicado en General | Deja un comentario

Quaedam uocabula uel locutiones necessariae

Sunt qui nunquam audiuerint Linguam Latinam, quamobrem constitui uobis suppeditare breuissimum indicem uocabulorum atque locutionum, quae semel ac saepius in scholis a nobis usurpabuntur. Si quis plus desiderabit, me faciat certiorem.

VOCABVLA sæpe usurpata

Publicado en General | 1 comentario

RATIO STVDIORVM

En habetis Rationem Studiorum cursus nostri. Memoria tenete me tantum primam, ut diximus, partem suscepturum tradendam usque ad mensem Decembrem.

Ratio Studiorum

Publicado en General | Deja un comentario

SYNTAXIS LATINA 2012-2013

Tempora mutantur… et nos, ut aiunt, mutamur in illis. Tertius hic est mensis, quum ultima scripsi uocabula de cursu Morphologiae Latinae. Nunc uero, postquam me totum dedi otio cum dignitate, incipit nouus annus academicus in quo mihi contigit nouas disciplinas suscipere. Nolim ab hoc meo officio discedere paginas curandi, quamobrem constitui hoc anno pergere administrationem. Attamen, cum iam disciplinam illam morphologicam procul a nobis uideamus, nomen paginae nostrae aptauimus ad illam disciplinam, quae inscribitur “Syntaxis Latina”. Fiat posthac spatium ad res syntacticas perscrutandas. Salui sitis omnes, discipuli uel uiatores, qui aequo animo nostra cernitis et aliquid noui uel cuiusdam momenti expiscamini. Decem post dies rem aggrediemur atque operam pro uirili parte dabimus, ut cuidam sit haec pagina auxilio. Libentissime legemus opiniones uel commendationes uestras. Bene ualete.

Publicado en General | Deja un comentario

FINIS DISCIPLINAE

Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus… monebat Vergilius. Quam rectum, heus tu, instruxit hexametrum poeta noster, quam seuere hora nobis tangit ultimam. Nunc quidem uenimus ad finem cursErnoutus, ad finem disciplinae quam ante quinque menses suscepimus tractandam. Nunc postquam probationem subiistis maximam, gaudeo uehementissime quod magno usui fuerunt uobis scholae et multa, patet, didicistis. Neque temperare possum, quin eos laudem, qui pro uirili Latine responderint ad quaestiones laboriosas neque mehercle parui negoti. Est reuera Morphologia Latina, ut uerum confitear, opus sane spissum et operosum. Sed tandem studium eius nobis auxilium tulit, ut cotidie experiremur Linguam Latinam non esse turrim altissimam inexpugnabilem impendentem, immo uiam qua Romani utebantur ad omnia exprimenda, quam mutabant, quam prorsus amabant. Nostris in scholis multi aperuerunt quaestiones morphologicas uel tantum ostenderunt –rem enim arduam molimur!— quorum mentionem uelim nunc temporis facere. Loquor nimirum de grammaticis inclytis, excellentibus, praestantibus, ut puta e priscis temporibus Ciceronem, Varronem, Quintilianum, Gellium, e modernis uero Ernout, Baldi, Monteil uel Hispanum Beltrán. Liceat mihi hic praebere imagines quorundam eorum, ne quis censeat esse eos deos qui nunquam apud nos habitarint! Ecquis uestrum mente fingere potest scholas nostras Morphologiae Latinae sine exemplis ab Ernout, Baldi uel Beltrán prolatis? Primum uidebitis Ernout, iterum Baldi librum manibus tenentem, postremo Beltrán sinistra in parte imaginis uersantem. Sed iam satis. Quid sim anno proximo facturus, nondum scio, nam hanc paginam inprimis dicaui disciplinae morphologicae, quae disciplina ad finem uenit. Si quis consiliorum copiam suppeditauerit, perbelle fecerit. Vos bene ualete et uiuite.

Publicado en General | Deja un comentario

PROBATIO MORPHOLOGIAE LATINAE

…nec multum abest quin probationem subeatis ultimam, quamobrem uobis praebere constitui EXEMPLVM. Quod diuiditur in partes duas, nam primo complectitur quaestiones de thematibus in scholis expositis, altera autem ex parte duo textus ostenduntur e quibus sunt uobis quaedam uocabula explananda. Adhibete subtilitatem illam morphologicam et uerba aggredimini uiribus instructi. Si quis uestrum uult me exercitia corrigere, ea mittat ad meam inscriptionem electronicam. Libenter retractabo et extemplo remittam.

exemplum probationis

Publicado en General | Deja un comentario

Testis temporum… nuntia uestustatis

Praeterquam quod rationes uidimus uerbis formandis, sunt uobis diligenter expromenda e textibus uocabula, ut penitus exerceatis structuram, compositionem, historiam illorum. Nam pace Ciceronis dixerim Morphologiam esse testem temporum, lucem veritatis, vitam memoriae, magistram vitae, nuntiam vetustatis. An quicquam est quod contradicatis?

De Bello Iugurthino II

Publicado en General | Deja un comentario

De morphologia apud Sallustium adumbrata

Praefationem cum fecissemus ad uerba temporalia, illa in coniugationes diuisissemus et partes uerborum inspexissemus diligenter (scilicet thema/suffixa/desinentiae), nunc sunt nobis tractandi textus uel classici, ut omnia exerceamus incepta. Quemadfinem elegi Sallustii Bellum Iugurthinum, nam plerique uestrum iam legeratis Bellum Catilinarium. Primum, ut moris est, legite et intellegite textum –qui quidem grauissimus mihi esse uidetur–, deinde proferte omnia ad morphologiam spectantia de uocabulis signatis. Illud autem nequaquam praeterire poterimus, quatenus Sallustius non tantum genere scribendi uteretur, uocabula locutiones eligeret, quin etiam morphologiam adhiberet singularem.

De Bello Iugurthino

Publicado en General | Deja un comentario

De deriuatione et compositione uerborum

Via iam expedita a nominibus pronominibusque, uertimur post dies festos ad uerba, ut Varro ille aiebat, ‘temporalia’, sed paulo ante sumus commorati apud deriuationem et compositionem uocabulorum. Nonnulla pensa proposuimus, quae nunc uobis hic relinquam. Cauete proinde adnotationes a nobis in scholis prolatas, nam multis modis oriuntur uocabula latina!

Deriuatio et compositio uerborum

Publicado en General | Deja un comentario