MEDIVS SONVS LATINVS

Incidimus ante dies festos in quaestionem quae uiros doctos dudum uexat.  Loquor de medio illo sono nuncupato, de quo Quintilianus mentionem fecit (inst. I 4, 8): medius est quidam u et i litterae sonus (non enim sic ‘optumum’ dicimus ut ‘opīmum’. Quomodo proferretur MAXVMVS/MAXIMVS, prorsus ignoramus, nam proh dolor caremus homine Romae nato, qui rem enodat subtilius! At quid si agitur reuera de nudo gordio, quem Alexander ex abrupto, ut aiunt, explicauit? Eratne uerus sonus ab aliis omnino discriminatus ad y graecam spectans? Quidni igitur Graeci y graeca utebantur cum uocabula illa Latina scribebant Graece, scilicet MAXIMOS, DECIMVS? Si quis uestrum vult plura expiscari et rem accuratius explorare, legat symbolam Prof. X. Ballester, Hispanice conscriptam iam abhinc XVII annos: “Fonemática del Medius Sonus en Latín”, Studium. Revista de Humanidades 1 (1995), 25–37 uel quae M. De Martino amplius exarauit: “La Questione del Sonus Medius in Latino tra Filologia, Storia ed ermeneutica”, Atti dell’istituto di Scienze, Lettere ed Arti, Tomo CLII (1993-1994), 737–788. Nunc etiam sunt qui ad res penitus soluendas incumbant, uidelicet Prof. Pedro Manuel Suárez, qui acroasin nuper habuit Oueti apud Astures (cf. http://seecvalc.blogspot.com.es/2012/03/jornada-de-filologia-clasica-seec.html). Atque haec huius modi sunt.

Publicado en General | Deja un comentario

Sermo I 9 Horati et pronomina

Hesterna die quum omnia descripsissemus ad pronomina referentia, uobis mentionem feci de textu Horati iucundissimo, cuius sunt uobis proinde eligenda XX pronomina plus tres uoces non pronominales, nam est textus pronominum confertissimus. PRIMVM autem diligentissime legite sermonem (I 9), gaudete descriptionem Horati et feliciter mente agitate uos nunc a garrulo molesto uia Sacra non stringi ullo!! Nam quis est omnium quin umquam cupiuerit in pedes se conicere post loquacem occurrentem? Deinde, cum textu iam eritis fructi, tractate pronomina selecta quo fere modo in scholis saepe nos morphologice tractabamus. Auidissime opperiar dum exercitia uestra accepero post dies festos. Interim ualete et bene uiuite.

Garrulus Molestus

Publicado en General | Deja un comentario

Adiectiua comparatiua et superlatiua

Formae quae essent adiectiuorum et quae partitio eorum a Lingua Indoeuropaea in Linguam Latinam, nuper uidimus in scholis nostris. Atque profecto suscepimus gradus comparatiuos et superlatiuos tractandos. Sunt quidem cum regularia tum irregularia. Apud eos inuenimus suppletismum siue iucundissimas conformandi uias. Non erat initio, ut diximus, ‘yos’ suffixum comparativum germanum, quin etiam intentio quaedam qualitatis. Neque desunt adiectiua quae gradu superlatiuo careant uel praeter morem struantur. Concinnaui igitur uobis breuem indicem, ut exerceretis et memoriae mandaretis formas et suffixa primigenia superlatiua. Vtinam sit uobis auxilio.

ADIECTIVA COMPARATIVA ET SUPERLATIVA

Publicado en General | Deja un comentario

Aulus Gellius uel de disputationibus morphologicis

In regularibus terminationibus uersati, aliquando, si textus legimus et classicos, reperimus tum genetiuos tum datiuos perraros. Forsitan agi censeamus de editione mendosa uel de nostra imperitia textus intellegendi. Nuper suscepimus in scholis quartam et quintam declinationem et, mirum in modum, casus ueluti sponte sua mouentur, immo progrediuntur et inter se adeo commutantur, ut tanquam serpens a latibulis nos amplecti uideantur. Et non defuerunt, teste Aulo Gellio, qui hac de re maxime disputarent. Huc addidi etiam quaedam exempla de quinta declinatione.

Testimonia IV V decl.

Publicado en General | Deja un comentario

De Morphologia historica

Vel leuiter postquam genus-numerum-casum perstrinximus, ad morphologiam historicam nuncupatam transiuimus, omnes desinentias perscrutantes quae inueniri possent cum in textibus tum in antiquis inscriptionibus. Rem arduam profecto molimur, sed est operae pretium. Ecce tantum adnotationes, quo melius sequi possitis quae res in scholis expediantur. Si quid dubitatis dum in siluis morphologicis uersabimini, statim mente agitate illam sententiam Quintiliani et textum nuper tractatum, ne animo deficiatis. Exerceamus igitur, auctore Quintiliano, «altissimam eruditionem ac scientiam».

declinationes

Publicado en General | Deja un comentario

Recensio

Post sex scholas multa tractauimus eaque iucunda. Vltimo die habita est quaedam probatiuncula ut omnia recenseretis et studiose exerceretis. Ecce igitur probatiuncula, cuius auxilio profecto partes Morphologiae aggrediemini constanter. Macte!

Recensio

Publicado en General | Deja un comentario

INDEX bibliographicus

Permulti sunt libri quibus utens maxime disces meliusque percipies Morphologiam Latinam. Satis sit enumerare nonnullos, quorum plerique inueniuntur apud Bibliothecam nostram “Joan Reglà” nuncupatam siue in reti omnium gentium. Hic igitur habes indicem Enchyridia usitata complectentem. Spero hoc tibi auxilio futurum.

INDEX bibliographicus ad Morphologiam Latinam

Publicado en General | Deja un comentario

De Plauto

En habetis documenta pertractanda ad Nonas Martias. Agitur de Plauti Amphitrione. Diligenter, ut diximus, perscrutamini textum, primum legentes et intellegentes, iterum excutientes et accurate perpendentes quod ad Morphologiam Latinam adtinet. Initio uersum tractabimus nonagesimum septimum.

Publicado en General | Deja un comentario

LAPIS SATRICANVS

Quamquam raptim, ultimo temporis spatio praeteritae scholae excussimus inscriptionem illam notissimam et antiquissimam «Lapidem Satricanum» nuncupatam. Velim nunc tantum uobis commendare paginam retialem in qua haec inscriptio Latine tractatur aliquantulum: http://la.wikipedia.org/wiki/Lapis_Satricanus. Praeterea liceat mihi hic dumtaxat mentionem facere de libro, qui forsitan sit tibi, benigne lector, emolumento si hanc inscriptionem amplius intellegere uelis, scilicet: Baldi, P., The foundations of Latin, Berlin-New York 1999, p. 204-206. Aptissimum enim inuenies illic indicem bibliographicum si plura cupis peruestigare.

Publicado en General | 1 comentario

QVINTILIANVS LOQVITVR…

Sunt qui dicant studium Morphologiae Latinae superuacaneum esse et rem uacuam. Liceat mihi Quintilianum aduocare in partes ad disputationem illustrandam:

«Quo minus sunt ferendi qui hanc artem ut tenuem atque ieiūnam cauillantur. Quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris corruet: necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quae uel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis. Ne quis igitur tamquam parua fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a uocalibus discernere ipsasque eas in semiuocalium numerum mutarumque partīri, sed quia interiora uelut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia, sed exercēre altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit» (Quint., Inst. I 4)

Publicado en General | Etiquetado | Deja un comentario