MEDIAEVVM

Postquam legimus textus quosdam iucundos ex scriptoribus Christianis depromptos (nobis numquam contingat –deus auertat!– in tale iudicium incidere in quo Hyeronimus uerberatus, reprehensus, cruciatus est!) tempus nunc mihi uidetur esse, exiguum alioquin, ut proprietates perscrutemur Linguae Latinae Mediaeui, quae aetas est M fere annos complexa. Cum tantum unam sessionem habeamus in promptu, ecce ad uos uenio, discipuli industrii, locos allaturus ex Gregorio Turonensi, Alcuino uel Einhardo selectos. Placet, confiteor, in mentem reuocare consilia Caroli Magni, qui fundamenta Europae et futurae Renascentiae litterarum iecit firmissime, in qua regione maxime praestaret lingua communis, lingua nullius nationis, lingua prorsus omnium.

MEDIAEVVM

Acerca de Jorge Tárrega

Haec est pagina a Jorge Tárrega (jorge.tarrega@uv.es) curata et discipulis destinata, qui operam dant studiis Philologiae Classicae in Vniversitate Studiorum Valentina. In qua reperies, lector, documenta quibus usi sumus nostris in scholis: "Prolegomena in Philologiam Latinam" (ann. MMXIX), "Lingua Latina IV-de Sallustio" (Ian.-Mai. MMXVII), "Morphologia Latina" (Ian- Mai MMXII), "SyntaxIs Latina" (Sept MMXII- Ian. MMXIII) et "Historia Linguae Latinae" (Apr- Mai MMXIII). Si cui praeter discipulos Vniversitatis haec pagina bene verruncaverit, magnopere laetabimur!
Esta entrada fue publicada en General. Guarda el enlace permanente.

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *